SCOTIA

SCOTIA
SCOTIA
varie apud maiores, verba sunt Henr. Spelmanni, sumitur: Alias pro ea Insulae parte, quae Romanis Britannia minor et secunda dicta fuit, et pro regno hodierno; Alias vero pro eiusdem parte, quae a mari Scotiaei, The water of Foth or Fryth, in Boream extenditur, Australi interea Ledoneio dictâ. Quam distributionem agnovit Rex ipse David I. A mediorum saeculorum scriptoribus etiam de Hibernia dicitur; unde Scotos Hibernos multa in Galliis exstruxisle monasteria dicit Hadr. Vales. Notit. Gall. Hibernis Allabani; Anglis et incolis Scotland, Gallis l' Escosse. Baudr ando, alterum magnae Britanniae regnum, ab ortu Germanico Oceanô, a Septentrione Orcadibus et Deucaledoniô mari praecingitur: ab Occasu Hiberniae obiacet, ad austrum Tueda fluv. et Cheviotae montibus cum adiacente tractu ad Solway aestuarium pertinentibus ab Anglia dirimitur; et a 70. annis circiter in unum regnum coaluit cum Anglia. Eius longitudo, seclusis insulis, ducitur ex promontorio Bucquan ness. in ora Oceani Germanici, ad Ardna Murchen point, in ora Occidentali; estque circiter 165 mill. pass. seu 110. milliar. Scoricorum. Latitudo autem desumiter ab urbe Leucopibia, Withern, ad promontor. Orcadum Dungesby head, ac proinde excurrit ad 230. mill. pasl. seu 157. milliar. Scotica. Scotia antiquitus quoque dicta fuit albion septentrionalis seu ulterior, et in duos populos divisa fuit, nempe in Verturiones, in quorum regione fuêre postea Picti, et in Caledonios, quorum regionem invaserunt postea Scoti. Vetturionum partes erant Horestae, Selgovae, Novantae, Damnii, et Ladeni. Caledoniorum autem partes fuêre Caledonii proprie dicti, Epidii, Creones, Cerones, Carnovacae, Cornabii, Carini, Mertae, Cantae, Lugi seu Logi, Vacomagi, Taxali, et Vernicones populi. Scotia antea per plurima saecula propriis paruit Regibus; sed ex quo obiit Elizabetha Angliae Regina A. C. 1603. ei successit Iacobus VI. Scotiae Rex, qui duo regna Angliae et Scotiae coniunxit, et in Angliam uti maius regnum transmigravit. Nunc in duas praecipue partes, Tavo fluvio intermeante, dividitur: Scotia Australis, quae et Cis-Taana, l' Escossa decz le Tay, frequentius habiratur, et moribus, divitiis, ac humanitate excultior est. Scotia Borealis sive Trans Taana, l' Escosse dela le Tay, agrestior et rudior, mores etiam silvestris Hibernr genuini et prisci Scoti recipit retinet. Utriusque autem regionis sequentes Comitatus singillatim prae oculis habes infra. Secundum Auctorem Anonymum Hist. Orb. Terrar.
regnum hoc ab Anglia dividit fluv. Tweda, Mons Cheviota, et aestuarium Solvaeum. Eiusdem divisio seu Taô fluviô seu monte Grampiô (qui vulgo Gransebain dicitur) facta, aliam partem eius Merid onalem, aliam Borealem, efficit. Celebre est ingenti piscium copiâ maxime harengarum, quorum tantum non nativa sedes in Scoticis est littoribus. Salmonum captura opulentam reddit Aberdonam, quae sola eorum 1300 cados circiter, in solam Galliam, quotannis emittit, numerô minimum 60000. quorum aliqui et 40. aequant libras. Nec avium silvestrium et aquatilium minor ibi kvis, celebraturque cumprimis aestuarium Boderiae anserum marinorum abundantiâ. Ibidem singulare Anatum seu Anserum genus est, Bernacles incolis, Belgis Rolgansen dictum, quod ex conchis, arboribus et fimilibus nasci communiter perhibetur, qua de re supra suô locô. Vide Auctorem praefatum Parte 1. c. 5. §. 5. in Hist. Ins. Familiae regnatricis in Scotia historia compendiô haec est. Regno per plura saecula praefuit postentas
Achaii, qui Caroli M. amicus et confoederatus perhibetur. Ab eius nepore Kenneto per filios Constantinum et Ethum duae Regiae lineae ortae sunt, donec Constantinus huius abnepos, ab aemulo Malcolmo, illius abnepote, praeliô caederetur, A. c. 996. A Malcolmo iterum multi prosati, donec ultimus ex illius mascula progenie Alexander III. exstingueretur A. C. 1286. et ita Regnum ad familias Ballioliam ac Brussiam, per feminas priorem Domum Regiam contingentes, deferretur. Post Davidem II. ex Brussiis, exstinctum A. C. 1370. Regnum delatum est ad Robertum Stuarrum, Mariâ Davidis sorore natum. Verum nec hic alienus ab Achaii sanguine, in qua familia hodieque haeret ???t infra vieebimus, ubi de voce Stuartus. De Scotorum vero Hospitalibus in Gallia, et Monasteriis in Germania exstructis (mirum enim, olim inprimis, Scotorum Britonumque peregrinandi desiderium) vide Gretzerum Observ. ad Vitam S. Willibaldi l. 1. c. 19. Rhenanum Rerum Germanic. l. 2. Innoc. Cironum Observation. Iuris Canon. l. 1. c. 13. Alios. Scotiae Australis provinciae 22. Vallis ad Tivium fluvium, seu Teviotia, Tivedale. Merchia, Merche. Lodoneium et Lothiana, Lothiane. Vallis ad Tuvedam fluvium, seu Tuvedalia et Pebliana. Tuwedale. Vallis ad Lidam fluvium, seu Lidesdalia, Lidisdale. Vallis ad Escam fluvium, seu eskia, Eskdale. Vallis ad Annam fluvium, seu Annandia, Annandale. Vallis ad Niddam fluvium, seu Nithia, Nidesdale. Gallovidia, Galloway. Carricta, Carrick. Kyla seu Covalia, Kyle. Cuninghamia, Cuningham. Glotta insula sive Arania, Arren. Vallis ad Cluidam fluvium, seu Cluidesdalia et Glotiana, Cluydesdale. Levinia sive Lennoxia, Lennox. Stirlina sive Sterlinga, Sterling. Fifa, Fife. Strathernia, Strathern. Menteithia, Meinteith. Argathelia, Argile. Caput Terrae sive Cantira, Cautir. Lorna, Lorne. Scotiae Borealis provinciae 13. Loquabria, Lochquabyr. Albania, Broad Albain. Perthia, Perth. Atholia, Athole. Angusia, Angus. mernisia, Mernis. Marria, Marr. Buquania, Buquan. Moravia, Murray. Rossia, Ross. Sutherlandia, Southerland. Cathanesia, Caithness. Strathnaverna, Strathnavern.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Scotia — was originally the Latin name for Ireland, known to the Romans as Hibernia. Use of the name shifted in the Middle Ages to designate Scotland, since many of the Irish Scotii colonised that area which the Romans referred to as Caledonia. Scotia was …   Wikipedia

  • Scotia — Scotia, NE U.S. village in Nebraska Population (2000): 308 Housing Units (2000): 167 Land area (2000): 0.346450 sq. miles (0.897302 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.346450 sq. miles (0.897302 sq …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Scotia, NE — U.S. village in Nebraska Population (2000): 308 Housing Units (2000): 167 Land area (2000): 0.346450 sq. miles (0.897302 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.346450 sq. miles (0.897302 sq. km) FIPS… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Scotia, NY — U.S. village in New York Population (2000): 7957 Housing Units (2000): 3410 Land area (2000): 1.706936 sq. miles (4.420945 sq. km) Water area (2000): 0.075673 sq. miles (0.195991 sq. km) Total area (2000): 1.782609 sq. miles (4.616936 sq. km)… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Scotia, SC — U.S. town in South Carolina Population (2000): 227 Housing Units (2000): 99 Land area (2000): 3.184514 sq. miles (8.247852 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 3.184514 sq. miles (8.247852 sq. km)… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Scotia — Sco ti*a, n. [L.] Scotland [Poetic] [1913 Webster] O Scotia! my dear, my native soil! Burns. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Scotia — Sco ti*a, n. [L., fr. Gr. skoti a darkness, a sunken molding in the base of a pillar, so called from the dark shadow it casts, from sko tos darkness.] (Arch.) A concave molding used especially in classical architecture. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Scotia — [skō′shə] [LL] old poet. name for SCOTLAND …   English World dictionary

  • scotia — [skō′shə, skō′shē ə] n. [L < Gr skotia, lit., darkness (from the shadow within the cavity) < skotos, darkness: see SHADE] a deep concave molding, esp. at the base of a column …   English World dictionary

  • Scotia — Der Ausdruck Scotia bezeichnet: Mehrere Ortschaften in den USA: Scotia (Kalifornien) Scotia (Nebraska) Scotia (New York) Scotia (South Carolina) Eine Unternehmensbezeichnung: Scotia Filmverleih, einen Filmverleih aus München Siehe auch: Nova… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”